라틴어 문장 검색

Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam collecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum, placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 2장 1:1)
Romae quoque omni anno magnam pro anima sua pecuniam, id est trecentas mancussas, portari praecepit, quae taliter ibi dividerentur:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:8)
'Arcera' autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum, quasi area quaedam magna, vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 30:1)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
Itaque vexatis ac perditis exteris nationibus ad exemplum amissi imperii portari in triumpho Massiliam vidimus et ex ea urbe triumphari, sine qua numquam nostri imperatores ex Transalpinis bellis triumpharunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:1)
Nos dedimus viro isti agrum qui sub nostra fuerat ditione, ita ut ab eo coleretur et eum adaquaret et sereret et fructificaret et faceret messem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:23)
Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION